Encontrados 117 resultados para: Sive

  • Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. (Liber Isaiae 17, 6)

  • sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. (Liber Ieremiae 42, 6)

  • Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus. (Prophetia Ezechielis 21, 16)

  • Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)

  • Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, (Epistula ad Romanos 12, 6)

  • sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, (Epistula ad Romanos 12, 7)

  • Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)

  • Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: (Epistula I ad Corinthios 3, 22)

  • Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)

  • Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. (Epistula I ad Corinthios 12, 13)

  • Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 26)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina