Encontrados 25 resultados para: Stultitiam

  • Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me: neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc. (Liber II Samuelis 13, 12)

  • Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. (Liber Proverbiorum 12, 23)

  • Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. (Liber Proverbiorum 13, 16)

  • Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. (Liber Proverbiorum 14, 17)

  • Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. (Liber Proverbiorum 14, 18)

  • Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 14, 29)

  • Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. (Liber Proverbiorum 15, 2)

  • Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. (Liber Proverbiorum 26, 4)

  • Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)

  • Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 26, 11)

  • Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina