Encontrados 55 resultados para: Tabernacula

  • Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. (Liber Genesis 13, 5)

  • Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. (Liber Genesis 16, 12)

  • Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. (Liber Genesis 33, 17)

  • Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. (Liber Genesis 33, 19)

  • Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël ! (Liber Numeri 24, 5)

  • ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. (Liber Numeri 24, 6)

  • Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. (Liber Deuteronomii 16, 7)

  • Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: (Liber Iosue 22, 4)

  • Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. (Liber Iosue 22, 6)

  • Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, (Liber Iosue 22, 7)

  • Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes. (Liber Iudicum 4, 11)

  • Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle. (Liber Iudicum 7, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina