Encontrados 10 resultados para: Uriam

  • Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David. (Liber II Samuelis 11, 6)

  • Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. (Liber II Samuelis 11, 8)

  • Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam? (Liber II Samuelis 11, 10)

  • Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: (Liber II Samuelis 11, 12)

  • scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat. (Liber II Samuelis 11, 15)

  • Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. (Liber II Samuelis 11, 16)

  • Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (Liber II Samuelis 12, 9)

  • Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum: cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus. (Liber II Regum 16, 10)

  • Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: (Liber Isaiae 8, 2)

  • et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis. (Liber Ieremiae 26, 23)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina