Encontrados 18 resultados para: Ventris

  • Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? (Liber Genesis 30, 2)

  • et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. (Liber Deuteronomii 7, 13)

  • Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 4)

  • Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 18)

  • Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)

  • Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. (Liber Iob 40, 11)

  • Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)

  • ecce hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris. (Liber Psalmorum 126, 3)

  • Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 11)

  • Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)

  • Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)

  • Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. (Liber Proverbiorum 20, 30)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina