Encontrados 36 resultados para: Vinea

  • Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. (Liber Exodus 22, 5)

  • anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 10)

  • cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. (Liber Numeri 6, 4)

  • Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. (Liber Deuteronomii 22, 9)

  • De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. (Liber Deuteronomii 32, 32)

  • et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat. (Liber Iudicum 13, 14)

  • Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. (Liber I Regum 21, 1)

  • Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)

  • Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. (Liber Iob 15, 33)

  • Sponsa. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. (Canticum Canticorum 2, 15)

  • Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 10)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina