Encontrados 11 resultados para: Calamo

  • tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)

  • tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulæque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulæque simul et lilia æquum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri (Liber Exodus 37, 19)

  • et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem ædificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine (Prophetia Ezechielis 40, 6)

  • et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos (Prophetia Ezechielis 40, 7)

  • et limen portæ juxta vestibulum portæ intrinsecus calamo uno (Prophetia Ezechielis 40, 8)

  • mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensuræ quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum (Prophetia Ezechielis 42, 16)

  • et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum (Prophetia Ezechielis 42, 17)

  • et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum (Prophetia Ezechielis 42, 18)

  • et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ (Prophetia Ezechielis 42, 19)

  • currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum (Evangelium secundum Marcum 15, 36)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina