Encontrados 29 resultados para: Custodi

  • custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum (Liber Exodus 12, 24)

  • custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)

  • custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • custodi præcepta Domini Dei tui ac testimonia et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • custodi ergo præcepta et cærimonias atque judicia quæ ego mando tibi hodie ut facias (Liber Deuteronomii 7, 11)

  • surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut præceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine (Liber I Samuelis 17, 20)

  • cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad prœliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima ejus aut talentum argenti adpendes (Liber I Regum 20, 39)

  • Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • a resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me (Liber Psalmorum 16, 8)

  • custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te (Liber Psalmorum 24, 20)

  • expecta Dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis (Liber Psalmorum 36, 34)

  • custodi innocentiam et vide æquitatem quoniam sunt reliquiæ homini pacifico (Liber Psalmorum 36, 37)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina