Encontrados 396 resultados para: Dedit
et omnia subiecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ (Epistula ad Ephesios 1, 22)
propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus (Epistula ad Ephesios 4, 8)
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)
itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 8)
ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis (Epistula II ad Timotheum 1, 7)
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum (Epistula ad Titum 2, 14)
et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus (Epistula ad Hebraeos 2, 13)
intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de præcipuis Abraham patriarcha (Epistula ad Hebraeos 7, 4)
et rursum oravit et cælum dedit pluviam et terra dedit fructum suum (Epistula Iacobi 5, 18)
qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo (Epistula I Petri 1, 21)