Encontrados 396 resultados para: Dedit

  • at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius (Liber Iudicum 1, 15)

  • artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent (Liber Iudicum 1, 34)

  • dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum (Liber Iudicum 4, 19)

  • duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in præceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est (Liber Iudicum 5, 15)

  • aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum (Liber Iudicum 5, 25)

  • sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle (Liber Iudicum 7, 8)

  • divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagœnasque vacuas ac lampadas in medio lagœnarum (Liber Iudicum 7, 16)

  • et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian (Liber Iudicum 9, 17)

  • qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)

  • quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat (Liber Iudicum 14, 9)

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • reddidit igitur matri suæ quæ tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha (Liber Iudicum 17, 4)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina