Encontrados 196 resultados para: Facies

  • cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei (Liber Exodus 34, 29)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)

  • non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane (Liber Leviticus 19, 13)

  • non facies quod iniquum est nec iniuste judicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis juste judica proximo tuo (Liber Leviticus 19, 15)

  • leges meas custodite jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quæ ex duobus texta est non indueris (Liber Leviticus 19, 19)

  • Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis (Liber Numeri 8, 12)

  • primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino (Liber Numeri 18, 17)

  • non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • sex diebus operaberis et facies omnia opera tua (Liber Deuteronomii 5, 13)

  • septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • furtumque non facies (Liber Deuteronomii 5, 19)

  • sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quæcumque præcipio tibi (Liber Deuteronomii 12, 14)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina