Encontrados 55 resultados para: Finis

  • dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6, 13)

  • in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon hujus quoque Jordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Jordanem ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 27)

  • atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Ægypti eruntque termini ejus mare Magnum hic erit finis meridianæ plagæ (Liber Iosue 15, 4)

  • contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)

  • quæ est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam (Liber Iob 6, 11)

  • magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis ejus non est finis (Liber Psalmorum 144, 3)

  • finis modestiæ timor Domini divitiæ et gloria et vita (Liber Proverbiorum 22, 4)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est (Liber Ecclesiastes 12, 12)

  • umbræ enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur (Liber Sapientiae 2, 5)

  • in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet (Liber Sapientiae 12, 27)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina