Encontrados 30 resultados para: Hierosolymam

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait (Liber II Maccabaeorum 3, 37)

  • misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam (Liber II Maccabaeorum 4, 21)

  • qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit (Liber II Maccabaeorum 5, 25)

  • et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 31)

  • elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere ideoque jussit agitari currum sine intermissione agens iter cælesti eum judicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante (Liber II Maccabaeorum 12, 31)

  • et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri (Liber II Maccabaeorum 15, 30)

  • cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)

  • neque per terram quia scabillum est pedum ejus neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)

  • exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina