Encontrados 184 resultados para: Illam

  • liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui (Liber Proverbiorum 7, 3)

  • in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam (Canticum Canticorum 6, 8)

  • aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum (Canticum Canticorum 8, 7)

  • impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 1, 16)

  • cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens (Liber Sapientiae 4, 2)

  • clara est et quæ numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quærunt illam (Liber Sapientiae 6, 13)

  • qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet (Liber Sapientiae 6, 15)

  • cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus (Liber Sapientiae 6, 16)

  • et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (Liber Sapientiae 7, 8)

  • super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius (Liber Sapientiae 7, 10)

  • generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam (Liber Sapientiae 8, 3)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina