Encontrados 281 resultados para: Jesu

  • hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu sciens tantum baptisma Johannis (Actus Apostolorum 18, 25)

  • his auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu (Actus Apostolorum 19, 5)

  • temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat (Actus Apostolorum 19, 13)

  • hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 19, 17)

  • sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Jesu testificari evangelium gratiæ Dei (Actus Apostolorum 20, 24)

  • omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere (Actus Apostolorum 20, 35)

  • tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 21, 13)

  • quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Jesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere (Actus Apostolorum 25, 19)

  • et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere (Actus Apostolorum 26, 9)

  • cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28, 23)

  • prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (Actus Apostolorum 28, 31)

  • Paulus servus Christi Jesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei (Epistula ad Romanos 1, 1)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina