Encontrados 16 resultados para: Moriantur

  • et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini ejus post eum (Liber Exodus 28, 43)

  • ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini ejus per successiones (Liber Exodus 30, 21)

  • docebitis ergo filios Israël ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos (Liber Leviticus 15, 31)

  • si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et mœchus et adultera (Liber Leviticus 20, 10)

  • qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 11)

  • si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos (Liber Leviticus 20, 12)

  • qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos (Liber Leviticus 20, 13)

  • vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos (Liber Leviticus 20, 27)

  • custodient præcepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 22, 9)

  • cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 4, 15)

  • sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii ejus intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat (Liber Numeri 4, 19)

  • dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina