Encontrados 186 resultados para: Percussit

  • Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii (Liber I Samuelis 22, 19)

  • abiit David et viri ejus in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit jumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilæ (Liber I Samuelis 23, 5)

  • percussit igitur uterque fœdus coram Domino mansitque David in silva Jonathas autem reversus est in domum suam (Liber I Samuelis 23, 18)

  • post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (Liber I Samuelis 24, 6)

  • cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est (Liber I Samuelis 25, 38)

  • nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis (Liber I Samuelis 29, 5)

  • et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant (Liber I Samuelis 30, 17)

  • vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est (Liber II Samuelis 1, 15)

  • qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant (Liber II Samuelis 2, 23)

  • cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3, 27)

  • venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)

  • venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber II Samuelis 5, 20)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina