Encontrados 64 resultados para: Pharaonis

  • cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon (Liber Exodus 14, 9)

  • persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris (Liber Exodus 14, 23)

  • reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (Liber Exodus 14, 28)

  • currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro (Liber Exodus 15, 4)

  • alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)

  • et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Ægypti (Liber Exodus 18, 10)

  • dices ei servi eramus Pharaonis in Ægypto et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 6, 21)

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Ægypti (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2, 27)

  • et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)

  • filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)

  • rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas (Liber I Regum 11, 1)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina