Encontrados 179 resultados para: Respondens

  • respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15, 9)

  • cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit (Liber Genesis 16, 6)

  • respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18, 27)

  • qui respondens ait duæ gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et major minori serviet (Liber Genesis 25, 23)

  • respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (Liber Exodus 4, 1)

  • qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei (Liber Iudicum 6, 15)

  • respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)

  • dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)

  • et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego (Liber I Samuelis 3, 4)

  • vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)

  • respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)

  • respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina