Encontrados 320 resultados para: Saul

  • die igitur altero detrahentes Philisthim spolia cæsorum invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 8)

  • hoc cum audissent viri Jabesgalaad omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul (Liber I Paralipomenon 10, 11)

  • consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)

  • mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)

  • heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum (Liber I Paralipomenon 11, 2)

  • hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores (Liber I Paralipomenon 12, 1)

  • tendentes arcum et utraque manu fundis saxa jacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin (Liber I Paralipomenon 12, 2)

  • porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul (Liber I Paralipomenon 13, 3)

  • cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina