Encontrados 469 resultados para: Secundum

  • et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 12)

  • creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 21)

  • dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita (Liber Genesis 1, 24)

  • de volucribus juxta genus suum et de jumentis in genere suo et ex omni reptili terræ secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere (Liber Genesis 6, 20)

  • ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7, 14)

  • sed et omnia animantia jumenta et reptilia quæ repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt (Liber Genesis 8, 19)

  • ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis (Liber Genesis 10, 5)

  • isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis (Liber Genesis 10, 31)

  • fecitque ascendere super currum suum secundum clamante præcone ut omnes coram eo genuflecterent et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 43)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est (Liber Exodus 25, 40)

  • obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 22)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina