Encontrados 2721 resultados para: Super

  • et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et similitudines lucustarum similes equis paratis in prœlium et super capita earum tamquam coronæ similes auro et facies earum sicut facies hominum (Apocalypsis Ioannis 9, 7)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon græce autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans (Apocalypsis Ioannis 9, 11)

  • et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram (Apocalypsis Ioannis 10, 2)

  • hii habent potestatem cludendi cælum ne pluat diebus prophetiæ ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint (Apocalypsis Ioannis 11, 6)

  • et inhabitantes terram gaudebunt super illis et jucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetæ cruciaverunt eos qui inhabitant super terram (Apocalypsis Ioannis 11, 10)

  • et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos (Apocalypsis Ioannis 11, 11)

  • et stetit super harenam maris (Apocalypsis Ioannis 12, 18)

  • et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata et super capita ejus nomina blasphemiæ (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • et vidi alterum angelum volantem per medium cælum habentem evangelium æternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum (Apocalypsis Ioannis 14, 6)

  • et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terræ (Apocalypsis Ioannis 14, 15)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina