Encontrados 1186 resultados para: Terra

  • egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden (Liber Genesis 4, 16)

  • vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus (Liber Genesis 5, 29)

  • videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore (Liber Genesis 6, 5)

  • pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6, 6)

  • corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate (Liber Genesis 6, 11)

  • dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6, 13)

  • ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6, 17)

  • factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)

  • et cuncta in quibus spiraculum vitæ est in terra mortua sunt (Liber Genesis 7, 22)

  • et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7, 23)

  • reversæque aquæ de terra euntes et redeuntes et cœperunt minui post centum quinquaginta dies (Liber Genesis 8, 3)

  • mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra (Liber Genesis 8, 14)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina