Encontrados 413 resultados para: faciem

  • fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israël (Prophetia Ezechielis 21, 2)

  • fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis (Prophetia Ezechielis 25, 2)

  • elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram projeci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te (Prophetia Ezechielis 28, 17)

  • fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea (Prophetia Ezechielis 28, 21)

  • fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti et prophetabis de eo et de Ægypto universa (Prophetia Ezechielis 29, 2)

  • et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terræ cades non colligeris neque congregaberis bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia cæli et saturabo de te bestias universæ terræ (Prophetia Ezechielis 32, 4)

  • erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret (Prophetia Ezechielis 34, 6)

  • fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi (Prophetia Ezechielis 35, 2)

  • et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer (Prophetia Ezechielis 37, 2)

  • fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo (Prophetia Ezechielis 38, 2)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terræ et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet (Prophetia Ezechielis 38, 20)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina