Encontrados 663 resultados para: illis

  • dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corporis quid proderit (Epistula Iacobi 2, 16)

  • libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est hujus et servus est (Epistula II Petri 2, 19)

  • melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)

  • væ illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt (Epistula Iudae 1, 11)

  • similiter pænitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei (Apocalypsis Ioannis 2, 16)

  • et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi (Apocalypsis Ioannis 6, 11)

  • et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datæ sunt illis septem tubæ (Apocalypsis Ioannis 8, 2)

  • et de fumo exierunt lucustæ in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terræ (Apocalypsis Ioannis 9, 3)

  • et præceptum est illis ne læderent fænum terræ neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus (Apocalypsis Ioannis 9, 4)

  • et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem (Apocalypsis Ioannis 9, 5)

  • et in diebus illis quærent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis (Apocalypsis Ioannis 9, 6)

  • et inhabitantes terram gaudebunt super illis et jucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetæ cruciaverunt eos qui inhabitant super terram (Apocalypsis Ioannis 11, 10)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina