Encontrados 9 resultados para: intulerunt

  • et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israël coram Domino (Liber Numeri 31, 54)

  • tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam juxta Dagon (Liber I Samuelis 5, 2)

  • venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)

  • et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • intulerunt tam primitias quam decimas et quæcumque voverant fideliter fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita et Semei frater ejus secundus (Liber II Paralipomenon 31, 12)

  • et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)

  • et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina