Encontrados 52 resultados para: justorum

  • vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi justorum operum sed et hoc vanitas est (Liber Ecclesiastes 8, 10)

  • est et alia vanitas quæ fit super terram sunt justi quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant sed et hoc vanissimum judico (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)

  • justorum autem animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis (Liber Sapientiae 3, 1)

  • quod enim mirabile erat in aqua quæ omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis justorum (Liber Sapientiae 16, 17)

  • cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam (Liber Sapientiae 18, 5)

  • suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum iniustorum autem exterminatio (Liber Sapientiae 18, 7)

  • filii sapientiæ ecclesia justorum et natio illorum obaudientia et dilectio (Liber Ecclesiasticus 3, 1)

  • laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum dolor autem consumet illos antequam moriantur (Liber Ecclesiasticus 27, 32)

  • MEM propter peccata prophetarum ejus iniquitates sacerdotum ejus qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum (Lamentationes 4, 13)

  • sic erit in consummatione sæculi exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)

  • væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia ædificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta justorum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 29)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina