Encontrados 58 resultados para: loquar

  • dixitque Balaam ad Balac sta paulisper juxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi (Liber Numeri 23, 3)

  • si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)

  • tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cærimonias atque judicia quæ docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem (Liber Deuteronomii 5, 31)

  • congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos cælum et terram (Liber Deuteronomii 31, 28)

  • ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi (Liber I Samuelis 19, 3)

  • nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc præsente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ (Liber II Samuelis 14, 15)

  • et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Joab adpropinqua huc et loquar tecum (Liber II Samuelis 20, 16)

  • et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi (Liber I Regum 2, 18)

  • cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar (Liber I Regum 22, 14)

  • dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiæ quæ respondit in medio populi mei habito (Liber II Regum 4, 13)

  • cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar (Liber II Paralipomenon 18, 13)

  • quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animæ meæ (Liber Iob 7, 11)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina