Encontrados 18 resultados para: paratum

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti (Liber Numeri 22, 17)

  • præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)

  • tunc egressus Tobias invenit juvenem splendidum stantem præcinctum et quasi paratum ad ambulandum (Liber Thobis 5, 5)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam (Liber Psalmorum 56, 8)

  • paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea (Liber Psalmorum 107, 2)

  • in memoria æterna erit justus ab auditione mala non timebit paratum cor ejus sperare in Domino (Liber Psalmorum 111, 7)

  • et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna (Liber I Maccabaeorum 1, 17)

  • quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Judam et exercitum in campo paratum ad prœlium (Liber I Maccabaeorum 4, 21)

  • pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)

  • et Jesum Josedec qui in diebus suis ædificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna (Liber Ecclesiasticus 49, 14)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina