Encontrados 26 resultados para: pueros

  • dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos (Liber Genesis 22, 5)

  • reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi (Liber Genesis 22, 19)

  • quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis (Liber Exodus 1, 18)

  • et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)

  • interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David (Liber I Samuelis 25, 8)

  • ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)

  • recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israël septem milia (Liber I Regum 20, 15)

  • qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros (Liber II Regum 2, 24)

  • igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos (Liber I Paralipomenon 19, 4)

  • filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in prœlio a facie Domini mei (Liber Iudith 16, 14)

  • et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 15)

  • sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina