Encontrados 89 resultados para: quæcumque

  • regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quæcumque erant in corde suo (Liber II Paralipomenon 9, 1)

  • intulerunt tam primitias quam decimas et quæcumque voverant fideliter fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita et Semei frater ejus secundus (Liber II Paralipomenon 31, 12)

  • et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset (Liber Thobis 1, 14)

  • tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater (Liber Thobis 5, 1)

  • expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)

  • et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant jussit fieri (Liber Esther 2, 4)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • Dominus quoque conversus est ad pænitentiam Job cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job duplicia (Liber Iob 42, 10)

  • et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quæcumque faciet prosperabuntur (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Deus autem noster in cælo omnia quæcumque voluit fecit (Liber Psalmorum 113, 11)

  • et fugit ipse et filii ejus in montes et reliquerunt quæcumque habebant in civitate (Liber I Maccabaeorum 2, 28)

  • quod si post hæc verba hii aut illi addere vel demere ad hæc aliquid voluerint facient ex proposito suo et quæcumque addiderint vel dempserint rata erunt (Liber I Maccabaeorum 8, 30)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina