Encontrados 63 resultados para: timor

  • respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam (Liber Genesis 20, 11)

  • nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri (Liber Genesis 31, 42)

  • et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (Liber I Samuelis 11, 7)

  • sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram (Liber Iudith 2, 18)

  • cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)

  • quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde (Liber Iudith 14, 17)

  • quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit (Liber Iob 3, 25)

  • timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum (Liber Iob 4, 6)

  • et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia (Liber Iob 28, 28)

  • omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor (Liber Psalmorum 13, 5)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina