Encontrados 1573 resultados para: tui

  • nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te (Liber Genesis 17, 5)

  • et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te (Liber Genesis 17, 7)

  • et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum (Liber Genesis 18, 3)

  • dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac (Liber Genesis 19, 12)

  • intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum (Liber Genesis 19, 28)

  • et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum (Liber Genesis 21, 28)

  • igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)

  • cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant (Liber Genesis 24, 19)

  • dixitque ad eam cujus es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum (Liber Genesis 24, 23)

  • et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam præparavit Dominus filio domini mei (Liber Genesis 24, 44)

  • quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)

  • en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24, 51)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina