Encontrados 10 resultados para: virgas

  • tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quæ spoliata fuerant candor apparuit illa vero quæ integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius (Liber Genesis 30, 37)

  • posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent (Liber Genesis 30, 38)

  • factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa (Liber Genesis 30, 39)

  • divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)

  • igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)

  • projeceruntque singuli virgas suas quæ versæ sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum (Liber Exodus 7, 12)

  • loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ (Liber Numeri 17, 2)

  • locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)

  • protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)

  • et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregem (Prophetia Zachariae 11, 7)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina