Gefunden 319 Ergebnisse für: Aaron

  • Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus; ita egerunt. (Liber Exodus 7, 6)

  • Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: (Liber Exodus 7, 8)

  • “Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum”. (Liber Exodus 7, 9)

  • Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)

  • Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7, 12)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7, 19)

  • Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7, 20)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti”. (Liber Exodus 8, 1)

  • Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 2)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina