Gefunden 124 Ergebnisse für: Amen

  • “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 26)

  • Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. (Liber I Regum 1, 36)

  • Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum””. Et dixit omnis populus: “Amen!” et “Laus Domino!”. (Liber I Paralipomenon 16, 36)

  • Insuper excussi sinum meum et dixi: “Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!”. Et dixit universa multitudo: “Amen!”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)

  • Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “Amen, amen”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)

  • Et dixerunt: “Amen, amen!”. (Liber Thobis 8, 8)

  • Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis. (Liber Isaiae 65, 16)

  • ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)

  • Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico. (Liber Ieremiae 15, 11)

  • et ait Ieremias propheta: “Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. (Liber Ieremiae 28, 6)

  • Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)

  • Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 26)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina