Gefunden 36 Ergebnisse für: Amici

  • Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes. (Liber Deuteronomii 23, 26)

  • Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici: “Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege laetus ad convivium”. Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem. (Liber Esther 5, 14)

  • Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)

  • Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)

  • Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, (Liber Iob 31, 9)

  • Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt. (Liber Psalmorum 38, 12)

  • Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde; (Liber I Maccabaeorum 2, 39)

  • Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras; (Liber I Maccabaeorum 2, 45)

  • Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: (Liber I Maccabaeorum 9, 28)

  • et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose; (Liber I Maccabaeorum 14, 40)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina