Gefunden 11 Ergebnisse für: Cedes

  • rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus, (Liber Iosue 12, 22)

  • et Cedes et Edrai et Enasor, (Liber Iosue 19, 37)

  • Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim et Cariatharbe — ipsa est Hebron — in monte Iudae; (Liber Iosue 20, 7)

  • De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres. (Liber Iosue 21, 32)

  • Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)

  • Quae dixit ad eum: “Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)

  • Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo. (Liber Iudicum 4, 10)

  • Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes. (Liber Iudicum 4, 11)

  • In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur. (Liber II Regum 15, 29)

  • De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 57)

  • Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius. (Liber I Paralipomenon 6, 61)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina