Gefunden 45 Ergebnisse für: Crediderunt

  • et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius. (Liber Exodus 14, 31)

  • et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. (Liber Iudith 2, 6)

  • Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius. (Liber Psalmorum 78, 22)

  • In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius; (Liber Psalmorum 78, 32)

  • Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius. (Liber Psalmorum 106, 12)

  • Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius. (Liber Psalmorum 106, 24)

  • et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)

  • Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: (Liber I Maccabaeorum 7, 16)

  • Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)

  • Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent. (Liber Sapientiae 18, 6)

  • LAMED. Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • (28) Et erumpens Nabuchodonosor ait: “Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina