Gefunden 31 Ergebnisse für: Idolis

  • Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem. (Liber II Regum 17, 41)

  • “Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis, (Liber II Regum 21, 11)

  • et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea. (Liber II Regum 21, 21)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)

  • Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant. (Liber Sapientiae 14, 29)

  • Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem. (Liber Sapientiae 14, 30)

  • et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius?”. (Liber Isaiae 10, 11)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • ut capiam domum Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 14, 5)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina