Gefunden 18 Ergebnisse für: Iephte

  • Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)

  • Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: “Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es”. (Liber Iudicum 11, 2)

  • Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob. (Liber Iudicum 11, 5)

  • Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: “Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad”. (Liber Iudicum 11, 8)

  • Iephte quoque dixit eis: “Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester”. (Liber Iudicum 11, 9)

  • Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?”. (Liber Iudicum 11, 12)

  • Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: (Liber Iudicum 11, 14)

  • “Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon. (Liber Iudicum 11, 15)

  • Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat. (Liber Iudicum 11, 28)

  • Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 29)

  • Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius. (Liber Iudicum 11, 32)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina