Gefunden 190 Ergebnisse für: Ioseph

  • coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. (Liber Genesis 41, 54)

  • Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: “Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite”. (Liber Genesis 41, 55)

  • Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)

  • Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra. (Liber Genesis 41, 57)

  • Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, (Liber Genesis 42, 3)

  • Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in itinere quidquam patiatur mali”. (Liber Genesis 42, 4)

  • Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)

  • Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)

  • dixit pater Iacob: “Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt”. (Liber Genesis 42, 36)

  • Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph. (Liber Genesis 43, 15)

  • Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph. (Liber Genesis 43, 17)

  • Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina