Gefunden 16 Ergebnisse für: Naaman

  • Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)

  • Filii Bela: Ared et Naaman; de Ared familia Areditarum, de Naaman familia Naamanitarum. (Liber Numeri 26, 40)

  • Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. (Liber II Regum 5, 1)

  • Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. (Liber II Regum 5, 2)

  • Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens: “Sic et sic locuta est puella de terra Israel”. (Liber II Regum 5, 4)

  • detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua”. (Liber II Regum 5, 6)

  • Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei. (Liber II Regum 5, 9)

  • Iratus Naaman recedebat dicens: “Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me. (Liber II Regum 5, 11)

  • Dixitque Naaman: “Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. (Liber II Regum 5, 17)

  • Dixitque Giezi puer viri Dei: “Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post eum et accipiam ab eo aliquid”. (Liber II Regum 5, 20)

  • Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait: “Rectene sunt omnia?”. (Liber II Regum 5, 21)

  • Dixitque Naaman: “Melius est, ut accipias duo talenta”. Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. (Liber II Regum 5, 23)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina