Gefunden 1043 Ergebnisse für: Quoniam

  • Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est. (Liber II Samuelis 22, 8)

  • Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)

  • Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii”. (Liber I Regum 5, 20)

  • In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)

  • Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. (Liber I Regum 12, 15)

  • Dixitque mulier ad Eliam: “Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est”. (Liber I Regum 17, 24)

  • Et ille: “Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? (Liber I Regum 18, 9)

  • Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui”. (Liber I Regum 20, 7)

  • Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae”. (Liber II Regum 10, 10)

  • Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber I Paralipomenon 16, 34)

  • Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “Quoniam in aeternum misericordia eius”. (Liber I Paralipomenon 16, 41)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina