Gefunden 74 Ergebnisse für: Ruben

  • Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29, 32)

  • Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “Da mihi partem de mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 14)

  • Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim. (Liber Genesis 35, 22)

  • Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon. (Liber Genesis 35, 23)

  • Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit: (Liber Genesis 37, 21)

  • Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37, 29)

  • Et Ruben ait: “Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur”. (Liber Genesis 42, 22)

  • Cui respondit Ruben: “Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam”. (Liber Genesis 42, 37)

  • Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)

  • Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. (Liber Genesis 46, 9)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! (Liber Genesis 49, 3)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina