Gefunden 77 Ergebnisse für: Simon

  • Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth. (Liber I Paralipomenon 4, 20)

  • Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater. (Liber I Maccabaeorum 2, 65)

  • Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius, (Liber I Maccabaeorum 5, 21)

  • Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)

  • Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. (Liber I Maccabaeorum 9, 19)

  • et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam. (Liber I Maccabaeorum 9, 62)

  • Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas (Liber I Maccabaeorum 9, 67)

  • Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium. (Liber I Maccabaeorum 10, 74)

  • Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, (Liber I Maccabaeorum 10, 82)

  • Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos. (Liber I Maccabaeorum 11, 65)

  • Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam; (Liber I Maccabaeorum 12, 33)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina