Gefunden 367 Ergebnisse für: Tuis

  • obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 20, 17)

  • Respondit Balaam ad Balac: “Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)

  • Dixeruntque: “Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem”. (Liber Numeri 32, 5)

  • quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 4, 31)

  • Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis? (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; (Liber Deuteronomii 6, 7)

  • scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis. (Liber Deuteronomii 6, 9)

  • Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, (Liber Deuteronomii 6, 10)

  • et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, (Liber Deuteronomii 7, 12)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina