Gefunden 37 Ergebnisse für: Viduae

  • Viduae et pupillo non nocebitis. (Liber Exodus 22, 21)

  • et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli. (Liber Exodus 22, 23)

  • facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum. (Liber Deuteronomii 10, 18)

  • Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. (Liber Deuteronomii 24, 17)

  • Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. (Liber Deuteronomii 24, 20)

  • Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. (Liber Deuteronomii 24, 21)

  • Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno decimarum, et dederis Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas et saturentur, (Liber Deuteronomii 26, 12)

  • loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui, (Liber Deuteronomii 26, 13)

  • “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)

  • filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. (Liber I Regum 7, 14)

  • “Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te”. (Liber I Regum 17, 9)

  • Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem, (Liber Iudith 9, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina