Gefunden 59 Ergebnisse für: diei

  • solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia eius; (Liber Psalmorum 136, 8)

  • Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: “Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea”. (Liber Psalmorum 137, 7)

  • Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 45)

  • Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei. (Liber II Maccabaeorum 6, 11)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: “Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit”, (Liber II Maccabaeorum 15, 2)

  • Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei. (Liber II Maccabaeorum 15, 36)

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem. (Liber Sapientiae 10, 17)

  • Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat. (Liber Ecclesiasticus 14, 14)

  • A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 7)

  • et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia. (Liber Isaiae 4, 6)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina