Gefunden 412 Ergebnisse für: factum

  • et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)

  • Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam. (Liber I Regum 16, 7)

  • Et factum est verbum Domini ad eum dicens: (Liber I Regum 17, 2)

  • Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus. (Liber I Regum 17, 17)

  • Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: “Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae”. (Liber I Regum 18, 1)

  • Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)

  • Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “Circumdate civitatem!”. Et circumdederunt eam. (Liber I Regum 20, 12)

  • Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. (Liber I Regum 21, 1)

  • Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: “Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est”. (Liber I Regum 21, 15)

  • Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; (Liber II Regum 2, 1)

  • Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)

  • Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6, 24)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina